Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.16.1 | Cic. Fam. 2.16.5 (English) | >>Cic. Fam. 2.16.7 |
2.16.3
deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore , cum in Cumanum mihi obviam venisti . non enim te celavi sermonem T . Ampi ; vidisti , quam abhorrerem ab urbe relinquenda , cum audissem ; nonne tibi adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum ? quid ergo accidit , cur consilium mutarem ? nonne omnia potius , ut in sententia permanerem ? credas
hoc mihi velim , quod puto te existimare , me ex his miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem , ea desperata nihil tam fugisse quam arma civilia . huius me constantiae puto fore ut numquam paeniteat . etenim memini in hoc genere
gloriari solitum esse familiarem nostrum , Q Hortensium , quod numquam bello civili interfuisset ; hoc nostra laus erit inlustrior , quod illi tribuebatur ignaviae , de nobis id existimari posse non arbitror .
2.16.4
nec me ista terrent , quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime proponuntur . nulla est enim acerbitas , quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione impendere videatur ; quam quidem ego a re publica meis privatis et domesticis incommodis libentissime vel istis ipsis , quae tu me mones ut caveam ,
redemissem .
2.16.5
filio meo , quem tibi carum esse gaudeo , si erit ulla res publica , satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei ; sin autem nulla erit , nihil accidet ei separatim a reliquis civibus . nam quod rogas ut respiciam generum meum , adulescentem optimum mihique carissimum , an dubitas , qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam , quin ea me cura vehementissime sollicitet , et eo magis , quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula , Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis , quas liberalitate sua contraxerat , liberum ? velim quaeras , quos ille dies sustinuerit , in urbe dum fuit , quam acerbos sibi , quam mihimet ipse socero non
honestos .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.16.1 | Cic. Fam. 2.16.5 (English) | >>Cic. Fam. 2.16.7 |